Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 86

86.

Rex, quia me certe semper cum corde, Roberte,

Zelasti, per te faceres ut cuncta diserte,

Sum manifesta: meam reseravi clave plateam,

Sunt ubi que per eam scis devicisse Medeam,

5

Nec Pasiphe regis in montibus errat, et Egis

Non secura gregis sequitur divortia legis.

Scis, rex, nature secretaque dogmata pure,

Iuraque censure, nam diligis inclita iure,

Te quia cognoscis, iuste te vivere poscis;

10

Parvis ignoscis et eos bene ducere noscis,

Nec vitiis tacta tua mensque domestica facta,

Et regni pacta non linquis crimine fracta,

Vitam visque piam sequeris me phylosophyam,

Per tutamque viam reples novitate Taliam.

15

Virtutum mores operaris, rex, meliores,

Ipsis nam flores, ipsis producis odores,

Et penetras mecum celos, ego sum quia tecum;

Mundum scis cecum, nec vis te perdere secum.

Ergo, cum veri delector solis haberi,

20

Nosceri huius heri, dum noscas iussa teneri

Esse decens, mentis quia sunt sacra vota iubentis.

Huic operi, Christi quod de radiis didicisti,

Mundo viventis, celestia dona docentis,

Crimine pro tristi purgando, subdidit isti

25

Temporis altari cruce fixum sacrificari.

Hac decet armari cor regis, scis, ut amari

Possit; at armatur tunc, rex, et dignus amatur,

Dum consolatur mestos ac auxiliatur

Infirmis. Certe languor, rex. iste, Roberte

30

Inclite, comperte pestis patet: Vrbis inerte

Desidia, quorum nocet in pietate pigrorum

Torpor pastorum seu trux cautela malorum.

Supple, queso, vices neglectas, res alitrices,

Rex, infelices guerre iace nunc neque trices.