Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 85

85.

Nutrix illa pia sum, celi phylosophya

Cardine que veni; do fontis pocula pleni;

Atque facultates omnes de me bonitates

Ceperunt. Lucis ego sum sapientia, sucis

5

Dives virtutis et plena medela salutis.

Non de ponte cadit qui mecum preduce vadit,

Non manet in tenebris, nec vanis ire salebris

Appetit errores, vitat spernitque colores

Fallaces mundi, qui sunt speties pereundi.

10

Est doctrina mea que dat duranda trophea,

Etterne vite salvandis dico: "Venite".