Michele Marullo neniarum liber, 5

Reference basis text: A. Perosa, 1951

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


5. ad Antonium Baldracanum

Baldracane, Aganippidum

Custos sancte, quid est tam meritum optime

De teque et patria senem

Et, quas saecula amant, perdere turpiter

5

Artes ingenii impigri?

Cur non flere die, non venientibus

Astris desinis aureis,

Et Manes lacrimis sollicitas patris?

Non est, crede mihi, ut putas,

10

Baldracane, pium de superum queri

Decreto neque debitam

Naturae atque deo sortem animantibus

Cunctis ferre modestius:

An tu, tantus homo, vel sapientiae

15

Doctrinaeque putas tuae

Nulla quaerere ope rem reparabilem,

Vel non foeminei ingeni

Absumi misere fletibus improbis?

Vixit pene dies Pyli

20

Felix, sive genus nobile respicis,

Seu casti sociam tori,

Seu, quos rara solet sors dare fortibus,

Dignos se patre liberos.

Nam quid tot memorem principibus fidem

25

Laudatam atque animi integri

Dotes saecla super degenerantia

Aetatis male masculae?

Nunc, conviva velut, quod fuerat super

Mortali genio satur

30

Vitae, si revolat patrium ad aethera,

Nil hic, non modo quod fleas,

Sed cur non potius iudice gaudeas

Aequo, qualis Olympiae

Olim victor, ubi, pulvere strenuo

35

Decurso spatii sacri,

Laetus fronde comam pressit amabili.