Michele Marullo neniarum liber, 1

Reference basis text: A. Perosa, 1951

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


1. de acerbitate fortunae

Nos circum Medio freto

Cyrnus pulsa tenet vix Boreae truci

Ereptos ope coelitum,

Olim Cyrnus avis Romulidis potens,

5

Nunc pubes Nomadum fera

Natura referens saevitiem loci;

Et iam quarta videt dies

Aut vulsis male radicibus improbam

Solantes misere famem

10

Aut, quos clausa tenent aequora, piscibus.

Tu pugnas quereris tamen,

Infelix anime, et te sine proelia

Gesta tot Caroli tui,

Dum speras itiner commodius freto:

15

Qui, si non mihi nuntii

Vani, iam Tyberim et moenia Romuli

Etruscis domitis tenet

Campanisque ferox imminet hostibus.

Quanquam haec haud nova, denique

20

Nunc sors flenda mihi: nam paries velut

Aevo exesus et imbribus

Inclinatus abit quo semel incipit

Praeceps, sic miseri altera

In fata ex aliis mittimur (heu dolorem

25

Indignum!) neque iam quies

Aut spes effugii urgentibus est deis.

Nam quae non gravior mihi

Lux effulsit et hesterna inimicior,

Ex quo primum utero editus

30

Materno iubar hoc hausi oculis puer?

Mitto nunc patriae graves

Occasus miser infandaque funera,

Mitto tot solo ab ultimo

Vrbes, tot populos excidio datos:

35

Quae gravissima scilicet,

Haud privata queror, non equidem inscius

Quam foedi ingenii sua

Solari mala communiter asperis

(Sed quis est ita perditus,

40

Vnus qui patriae et civibus optimis

Dedignetur idem pati

Communemque deum non ferat aequiter?).

Nos Fortuna nocens rogo

Ereptos patriae et fletibus ultimis,

45

Humanis grave vivere

Exemplum dedit, heu, rebus, ubi improba

Noctes luderet et dies,

Incertum volucri nixa pedem rotae;

Et nec flectere eam domus

50

Infandus cinis et funera adhuc queunt,

Nec tot exilia aspera

Et regum atque ducum saeva odia ac minae

Servatam egregie ob fidem:

Quin ipsas quoque iam affligere contumax

55

Ecce amicitias parat

Et Lauri immeritam clade nova mei

Funestavit atrox domum,

Erepto gemini pignoris altero.

Infelix Averardule,

60

Non iam delitiae, sed miseri patris

Aeternae lacrimae et dolor,

Quae te, care puer, vis rapit effera

Nil miserta parentium

(Huius praecipui, tot proceres tuos

65

Inter, dia Fluentia,

Illius genitae sanguine regio),

Nil domus, miseris modis

Quae tota attonita atque igne Iovis velut

Tacta moeret inutilis

70

(Aeque praesidium quondam inopi aut reo,

Aeque dulce decus deum

Laetis sorte bona, seu genus hospites

Sive illi patriae domo

Partes et generis pignora civici)!

75

At pater miser, ah miser,

Ponendis superum divitias suas

Tot templis pius erogat

Nequicquam et veterum certat opes patrum

Largis vincere sumptibus

80

Nequicquam. Quis enim praeterea neget

Humana omnia casibus

Incertis fluere atque impete herae levis,

Quae mortalia provehi

Iam pridem invidia, saeva, vetat deum?

85

Nam quot spes ea publicas

Tecum, quas rapuit magnanimae indolis

Scintillas, patruo ac patre

Dignas! Vt miserae non pueriliter

Perpessus spatium luis,

90

Vix ingressus adhuc ver breve septimum!

Vt matris lacrimas piae

Solatus, tenera saepe etiam manu

Trivisti irriguas genas!

Vt solem hunc miseris gentibus et diem

95

Tam carum, puer, haud semel

Sprevisti, utpote cui maior erat vigor

Iam tum, mens erat altior

Humana! Neque enim conditionibus

Nobiscum huc paribus, puer,

100

Missus de patria coelite veneras

(Hac ut mole videlicet

Clausus corporea et carcere terreo,

Errorum male penderes

Poenas primigeni nil meritus patris),

105

Sed terris breve inertibus

Ostensus, liquidi rursus in aetheris

Sancta templa recederes,

Consors ambrosiae et nectaris aurei.

Illinc spes hominum leves

110

Et caecos animi despicis impetus

(Incertum miserans magis

Irridensne, puer, factaque dictaque

Tot nostra) et superum vides

Quam nil munere adhuc est homini datum,

115

Nec longa miserum magis

Vita nec celeri morte beatius.