Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 80b

80b.

Hec est Francorum dans laurea dona proborum,

Sunt ubi doctorum meliorum vasa sacrorum.

Radix, rexque bone, vis prima tueque corone

Fulget in hac morum prout experientia, quorum

5

Virtus est florum redolentia summa piorum.