Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 79a

79a.

Dona superna Dei sunt visio tam faciei,

Quam cibus ardoris qui semper crescit amoris

Flammis perfecti. Sunt gaudia perque refecti:

Nunquam turbantur nec eis unquam satiantur,

5

Sunt sine mistura meroris, sunt sine cura,

Defectuque sine quoquam, qula sunt sine fine.

Plena, saporosa, numero sine, delitiosa

Sunt ibi cuncta bona que gliscunt agmina dona.

Arbor hec est orti, que non stat subdita morti,

10

Nam lignum vite fertur fore quippe perite:

Hoc nunquam moritur, set ob id super astra venitur,

Et secus hanc fontes quos fundunt culmine montes:

Sunt nitidi, lacti similes dulcedine, nacti

Celestem rorem seu salvificumque saporem,

15

Potus regales quos nosti, rex, spetiales.

Poma set hec cima sunt optima nataque prima:

Iustitie frenum, pomum de robore plenum,

Est regimen rerum pondusque iugumque severum;

Notio divina super aurea poma polina

20

Estque plus lucet, que sursum vivere ducet,

Pomum set clemens quod cor prohibet fore demens,

Auro formatur, superare metalla probatur,

Pomum nature vitalis, vis geniture:

Quo quis ditatur, scit opus quod et hec operatur;

25

Doctrine splendens pomum docet omnia tendens,

Lucem scripture movet, urbis iura future:

Hoc miserens miseris pomum succurrit egrotis,

Auxiliis veris prodest, solamine, votis.

Istud habet pomum verissima dona saporis

30

Et, pandendo domum, veri tenet ardua roris.

Ignem fervoris video, sapientis amoris,

Pomum dulcorum plenum celique saporum,

In quo maiestas, in quo divina potestas

Et bonitas, eius sapientia, nobilis eius

35

Virtus et fortis, que frangit vincula mortis.

Et video dona septem, ne crimina prona

Obsint ignavis, inconsultis neque pravis.

Vite nempe domum tu delectabile pomum.

Hoc plenum sucis, plenum pinguedine lucis,

40

Hoc resident partes, hoc omnis orbis et artes.

Hoc video flumen, manareque mentis acumen,

Inde viis morum legiones atque bonorum

Duci sermones, varias sicut rationes,

Hec quoque septena bona sunt virtutis amena.