Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 78

78.

Promeret ingressum cunctis, qui pondere fessum

Ire timent unus quo gestit summus et imus.

Secum servari cunctos volumusque locari

Sede sua firma; nam mundi mobile sirma

5

Ducitur huc illo, nocet et quandoque pupillo

Et vidue. Quare, quia nescit pressa iuvare,

Nec scit perflare, set gliscit ad alta volare,

Non sequimur manes, nec amamus prorsus inanes

Pompas fallaces et turbas voce fugaces

10

Ventosa. Stamus secum quos lucis amamus

Recti factores; hiis accumulamus honores,

Hos exaltamus homines ita iustificamus.