Michele Marullo hymni naturales 4, 2

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1951

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


2. Iovi fulgeratori

Dicturus Iovis optimi

Laudes eximias, sume animos, age,

Vates, et Iove maximo

Dignum prome chely multiloqua sonum,

5

Si quaeris volucrem fugam

Annorum et strepitus morte potentior

Amnis spernere luridi,

Ascitus meritis Pieridum choris.

O Ithomie maxime,

10

Sancti progenies alma Hyperionis:

Quem mater genuit Rhea

Olim fagiferis rupibus Arcadum,

Mox quamvis metuens scelus

Servandum Losiis virginibus dedit,

15

Lascivique pedis Nedae

Thisoaeque bonae, et quae iaculo leves

Misso figere dorcadas

Agno docta, chori virginei decus.

Nam, coelo solitus quia

20

Natos inserere et concilio deum

Clam consorte tori, pater

Vesci pignoribus creditus est suis:

Nec vicinia garrula

Deerant et famuli, vaniloquum genus,

25

(Rara saepe adeo fides!)

Firmantes oculis singula testibus.

Ergo muneris anxiae

Nymphae, quas dubias hinc amor, hinc metus

Angit, non sibi virgines

30

Ausae, consiliis credere non suis,

In partem socios spei

Curetas, iuvenes Gnosiacos, vocant,

Curetas neque dextera

Segnes nec vigili pectore inutiles.

35

Quorum multa domi licet

Maior militiae gloria splendidae,

Ii certaminis impares,

Quod possunt (quid enim contra Hyperionem

Mortales aliud queant?),

40

Infantem violis tectum et amaraco

Nymphis dant alere abditum

Secretis latebris Creteaci specus.

Ipsi, ne rudis artium

Vagor consilium ponat in irrito,

45

Patris proditus auribus,

Armati in numerum ter choreas leves

Plaudunt, ter cava cymbala

Pulsant in numerum tentaque tympana.

Et iam lampade torrida

50

Fulgebat medio Sol pater aethere

Fraudum coniugis inscius,

Cum fessos choreis assiduis sopor

Tandem languidus occupat:

Hic omnis iuvenum effusus abit labor.

55

Nanque audita simul patris

Vox aures pepulit, pene simul, puer,

In fumos volucer fugis,

Sublatus nebularum ex oculis modo.

Planxerunt facinus deae,

60

Planxit Creteaque et Sithonia nive

Lycaeus pater albicans

Plangebantque deae moestaque Cretea:

Cuncta nox adeo premit!

Ipse flammiferis per liquidum aera

65

Purgatus radiis patris,

Qualis deposita vere nitet novo

Serpens pelle decentior,

Aegris iura viris, iura dabas deis

Subnixus solio aureo.

70

Hic, cum saeva manu fulmina traderet

Venturi genitor sciens,

"His terras" ait, "his, nate, potentia

Olim concuties freta

Iratus, scelera his impia vindices

75

Titanum et rabidas minas

Immanisque Gigae et Purpurei trucis,

Cum coelum manus impia

Audebit sceleris poscere praemium;

Magnorum neque enim deum

80

Quanquam sceptra tenes, quanquam hominum genus

Vnus et regis et iuvas,

Tantum flagitii aut consiliis tuis

Flectes aut reverentia:

Vtendum valido fulmine, nate, erit.

85

Hoste sed tamen impigre op-

Presso et flagitii auctoribus, ut decens,

Digno supplicio datis,

Ne saevi, moneo, progenies mea,

Vltra, neve puta magis

90

Quicquam et rege hominum et coelicolum patre

Dignum quam cupere omnia

Servare atque adeo ignoscere plurimis.

Iam quae gloria fulmina

Torquenti, invalidum in vulgum animis rapi,

95

Nec saltem Lybicae modo

Exemploque leae parcere segnibus,

Cum stent alta Ceraunia

Inconcussa iugis, cum aeriae undique

Tot quercus nemora occupent

100

Vicinisque negent roboribus diem,

Tot delubra minantia

Ipsis syderibus, tot pateant sacrae

Moles turribus arduis,

Quis et tela queas et validam manum

105

Exercere decentius

Multo vel Phlegyam perdere quam trucem?

Illuc horrida fulmina

Torquenda et validis viribus ignium

Rumpendae aeriae minae

110

Saxorum, scopulis ut scopulos suis

Disiectasque procul graves

Tot moles subiti turbinis impetu

Gens mirata, virum sciant

Et regnare Iovem et mittere fulmina,

115

Exemploque simul deum

Assuescant miseris parcere civibus.

Quin, siquando deum minae,

Vt fit, vis gravior siqua duellica

Aegris gentibus imminet,

120

Tunc et deciduo sydere rem palam

Signare et vacuum aera

Nunc ignire facis fulgure splendidae

Memento, modo fertilis

In morem paleae accendere, quam catus

125

Dulces saepe reconditas

Post messes subitis agricola ignibus

Olim tradit inutilem,

Nunc alta gelidi de Boreae domo

Dirum immittere coelitus

130

Omen, sanguineae triste iubar comae.

Non tu, nate, graves vices

Regnantum (neque enim fas) miserarier,

Quos quandoque animus nocens

In praeceps ita aget sanguine civico

135

Devotos patriis deis

Et nullis hominum de spoliis minor

Argenti sitis improba,

Nullum non licitum, quod libuit, nefas;

Adde pectora inertia

140

Expertesque animos et reverentiae

Divum et iustitiae sacrae,

Quaeque est sancta bonis usque adeo fides,

Vt iam non homines magis

Dicendi, gelidae quam Scythiae horrida

145

Quae dumeta colunt ferae:

Hoc sed, nate, magis, tam meritam nihil

Plebem commiseratus et

Damnatos populos servitio gravi,

Saltem commonitu Iovis

150

Assuescant lacrimas ebibere ut suas!"

Dixit, et subitis pater

Avertit lacrimis ora madentia.

At tu, seu Capitolii

Rupes sive tenes flumina Olympiae

155

Saturnique patris iugum,

Mitis, sancte, precor, Iuppiter, huc ades.