Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 77

77.

Nos reseramus dona superna paramus et horas

Regis, amamus tamque moderna proutque decoras

Eius honoris opes meliores, sunt quia regum.

Sunt sua roris munera. Flores ordine legum

5

Nos aperimus et hostia Musis artibus ortum,

Quando velimus turbine trusis pandere portum

Sunt ubi pendula fulvaque ramis aurea poma.

Pectora credula non data damis, quas proba Roma

Non capiebat, ferre merentur habere tenere.

10

Iam fore flebat plebs: sine dentur hec ergo

Fecimus Herculis esse vigorem fortis agonis,

Vt vada presulis acta soporem mente draconis.