Michele Marullo hymni naturales 2, 5

Reference basis text: A. Perosa, 1951

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


5. Iovi

Iuppiter pie, Iuppiter

Benigne, optime Iuppiter,

Qui tuo nitidum aethera

Ambis igne beato:

5

Te cano placidum patrem

Terrarum, placidum aequoris,

Largum, quicquid ubique adest,

Fertili dare dextra,

Sive augere libet novis

10

Glebas seminibus rudes

Sive. enata salubribus

Fortunare alimentis;

Et nunc saeva repellere

Sylvis flabra virentibus,

15

Nunc laetum sata commodo

Culta spargere rore,

Nunc rigentia flumina

Dura solvere compede,

Nunc defendere Syrium

20

Aegris pulverulentum

Terris et pecori mala

Momenta, arboribus mala,

Cum semel rabiem improbam

Tellus syderis hausit.

25

Sed nec vere novo thima

Complecti numero queam

Aut quas saevus Atabolus

Olim torquet arenas,

Nec, si lingua adamantina

30

Sonet, vox adamantina,

Tuas expediam tamen

Laudes et benefacta:

Aut cum falciferi patris

Almo sydere temperas

35

Minas et rabiem feram,

Quo non saevior alter,

Seu libet misera lue

Vrbes polluere integras

Sive fasque nefasque gravi

40

Involvisse ruina;

Aut cum, fraude procul mala

Pulsa, nequitia procul,

Idem legibus omnia,

Idem moribus ornas

45

(At lugubre nefas vada

Horret tristificae Stygis

Rotamque et capiti improbo

Imminentia saxa).

O coeli decus, o potens

50

Votorum et triplicis boni,

Salve, rite vocantibus

Felix, Iuppiter alme.