5. Aeternitati
Ipsa mihi vocem atque adamantina suffice plectra,
Dum caneris, propiorque ausis ingentibus adsis,
Immensi regina aevi, quae lucida templa
Aetheris augustosque tenes, augusta, recessus,
5
Pace tua late pollens teque ipsa beata,
Quam pariter flavos crines intonsa Iuventa
Ambit et indomitum nitens Virtus pede aeneo,
Altera divinis epulis assistere mensae
Purpureaque manu iuvenile infundere nectar,
10
Haec largas defendere opes et pectore firmo
Tutari melior fixos in saecula fines
Hostilesque minas regno propellere herili;
Pone tamen, quamvis longo, pone, intervallo,
Omniferens Natura subit curvaque verendus
15
Falce senex spatiisque breves aequalibus Horae
Atque idem totiens Annus remeansque meansque,
Lubrica servato relegens vestigia gressu.
Ipsa autem, divum circumstipante caterva,
Regales illusa sinus auro atque argento,
20
Celsa sedes solioque alte subnixa perenni
Das leges et iura polo coelestiaque aegris
Dividis et certa firmas aeterna quiete,
Aerumnis privata malis, privata periclis.
Tum senium totis excludis provida regnis
25
Perpetuoque adamante ligas fugientia saecla,
Amfractus aevi varios venturaque lapsis
Intermixta legens praesenti inclusa fideli,
Diversosque dies obtutu colligis uno:
Ipsa eadem pars, totum eadem; sine fine, sine ortu,
30
Tota ortus finisque aeque; discrimine nullo
Tota teres, nullaque tui non consona parte.
Salve, magna parens late radiantis Olympi,
Magna deum, precibusque piis non dura rogari,
Aspice nos (hoc tantum!) et, si haud indigna precamur
35
Coelestique olim sancta de stirpe creati,
Adsis, o, propior, cognatoque adiice coelo.