Gerardo Maurisio cronica, 9

Testo base di riferimento: G. Soranzo, 1914

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


9.

Vir qui non intelligit verbum quid loquatur,

Esse per Apostolum barbarus monstratur,

Qui fert: si nescieris tu virtutem vocis,

Ero tibi barbarus talibus in locis

5

Et tu mihi barbarus frater per hoc eris,

Dum non intellexero dicere quod queris.

Ecelini silicet hinc et Alberici

Quod celestis Domini semper sunt amici,

Nomina signifficent quid hoc denotemus,

10

Lingue quod barbarice vicium vitemus.

Hoc enim verissime sonat Ecelinus,

Quod linitor pervenit superborum finus.

Si parvis in grandibus licet nobis uti

Exemplis, hec possumus divulgare tuti,

15

Vt de Christo retulit Babtista Iohannes,

Qui salutis primitus exercuit annos;

Hic de Ihesu retulit: Ecce Agnus Dei,

Ecce tollens crimina mundi natus Dei.

De discreto possumus Ecelino verbum

20

Dicere quod sequitur, cum non sit acerbum.

Ecce noster inclitus et verus linitor

Ac deffensor permanet, in quo sensus nitor

Dei providentia dedit sibi tale

Nomen, velut arbitror, dictum adest quale,

25

Cum linitor maneat ipse asperorum

Pariter deponitor statum superborum.

Venit tanquam nuncius nostri redemptoris

In hunc mundum, liniat ut fugatos mores,

Aspera que noverit atque linienda

30

Et quod hic prohibeat facta prohibenda,

Vt superbos etiam penitus deponat

Et exaltet humiles, nam scriptura sonat

Quod Deus deposuit de sede potentes,

Exaltavit humiles, sordida spernentes;

35

Et testatur iterum Domini scriptura,

Que, testante Domino, sistit vere pura,

Resistit quod Dominus celorum superbis

Humilibus gratiam dat et non acerbis.

Hic enim de civibus bonis Vicentinis

40

Ac de Veronensibus plenis tunc ruinis,

Qui iam diu fuerant quasi carcerati

Tanquam sclavi, malo nec erant liberati,

Marchionis stantibus tunc sub ditione

Ac predicti Comitis subiugacione,

45

Potentatum dederant quibus Paduani

Et cum his necquissimi truces Mantuani,

In tantum condoluit quod pro liberandis

Ipsis a crudelibus dominis nephandis,

Sat contempsit proprias ipse facultates,

50

Aulas villas opida quosque dignitates,

Animam exponere neque dubitavit

Dum dilectos liberos esse repputavit.

Hec Iohannes loquitur fide vera rectus,

Quia servivit domino clarus neque tectus:

55

Debet frater animam ponere pro fratre.

Idem fert Apostollus doctus trino patre:

Vir, qui ponit animam, nichil sibi restat.

Vera credo talia, dum scriptura prestat.

Ecelinus dominus istud fecit clare,

60

Dum ipse compescuit superbos amare;

Ergo sui nominis ethimologiam

Consequtus affuit, talem tenens viam,

Quia venit, aspera et cuncta linivit,

Superbos deposuit ipsos atque trivit,

65

Exaltavit humiles et in libertatem

Pristinam restituit et tranquilitatem.

Dei tanquam nuncio illi sit eterna

Laus atque gloria vita sempiterna.

Albericus dicitur albus esse color,

70

Quo colore penitus factus estat olor,

Estat ab albedine merito vocatus,

In hoc vere nomine sensus estat latus.

Sicut per albedinem lucidi diei,

Cui splendorem tribuit Phebus alti Dei,

75

Non solum obscuritas pellitur nocturna,

Set quam donant sidera claritas diurna,

Alberici domini sic potentatum

Et per apparenciam quam habet vel fatum.

Non sunt solum populi, qui obscuritatis

80

Atque noctis optinent locum pro prostratis,

Set magnates plurimi sunt supeditati,

Qui splendoris lumine stabant radiati.

Claritas, ut arbitror, permanet albedo,

Patens est si spernitis credere quod edo;

85

Lux lucet in tenebris, ut Iohannes dicit,

Scriptor Evangelii, qui peccata vicit

Et fert lucem, tenebre non comprehenderunt,

Hoc cuncti sanctissimi patres crediderunt.

De Romano dominos igitur credamus,

90

Si quod verum fuerit dicere curamus,

Omnibus virtutibus esse decoratos

Ac pre cunctis omnibus moribus ornatos;

Ipsi enim somptibus valde sistunt truces

Hinc et supplicantibus placidi sunt duces,

95

Cum bonis pacifficis non sunt odiosi,

Cum malis fortissime manent odiosi.

Ambo sunt catholici, nolunt pravitatem,

Quam putant heretici vel malignitatem,

Set celorum Dominus sic obsecundare

100

His ut suis nunciis, sic videtur clare,

Qui tocius Marchie ipsi principatum

Obtinent et gloriam atque bonum statum.

Habent ipsi gratiam ac Imperatoris

Pre cunctis hominibus sunt quod pleni moris.

105

De Romano domini quare sunt vocati

Dicam: hoc cognomine sunt cognominati

Quod malis et perfidis ipsi manus rodunt,

Dum cedunt et scelera tunc se nolle produnt.

Sicut, quando perfido manus amputatur,

110

Viribus corporeis totus vacuatur,

Sic, qui volunt dominis talibus nocere,

Solent totis viribus merito carere.

Christus illis augeat et donet honorem

Virtutem et gloriam simul et vigorem.