Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 73

73.

Supplico pro vate qui regia carmina cudit

Hec tua, que trudit in vincula pro brevitate,

Exaudire velis que poscit nomine Prati,

Vt tibi sint grati viventes, rex pie, celis.

5

Gloria lausque Deo! Tibi, rex, decus inde paratur,

De tantoque datur ex nunc spes magna tropheo:

Res facienda levi verborum scito labore.

Iusta salus hore qua poscitur ut mala sevi

Nunc patrare putent, set formido videantur:

10

Ipsa necis dantur sic prelia dum fore nutent,

Vel, quasi re mira, contingere quod meditantur,

Vnde retardantur ne figant vulnera dira.

Res ea completa sedabit bella vetusta,

Cumque via iusta reddet conmota quieta.

15

Non fiunt facile que non in pace petuntur;

Donaque planguntur senio que iam iuvenile

Tempus ridebat. Rex, dapsilis et pius esto,

Vt facias presto, tuus ut pater ipse solebat.