Michele Marullo epigrammaton libri 4, 18

Reference basis text: A. Perosa, 1951

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


18. ad Alexandram Scalam

Quod tam tota decens formosaque, tota venusta,

      Rara quidem, sed non unica, Scala mea, es.

At quod casta decens, at quod formosa pudica,

      Dispeream si non unica, Scala mea, es.

5

Nam, cum Pieridum reputo commertia sacra,

      Iam non ulterius unica, Scala: dea es.