Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 71

71.

Per duo te queso regalia signa, Roberte,

Aures converte: spatio, rex, pergere queso.

Pascua sunt vite tua signa, fidemque sequenti

Pabula dant menti, sequitur si signa perite.

5

Campo celesti sunt aurea lilia: pure

Lumine, nature sunt reges semper honesti.

Campus uti celum, sunt aurea lilia stelle:

Sic vestrum velum fert conflua pabula melle.

Aurea pars regis sapientia clara notatur,

10

Qua designatur sic observantia legis;

Flammea pars diram designat legibus iram

Et pugnam tutam succendia ferre solutam.

Semper ego signa sequar et tua iussa benigna,

Semper ubi digna secus amnes sunt sua signa,

15

Vbere que plena sunt fructu, sunt et amena

Est ubi septena virtutum vivida vena:

Alma fides, fortis spes, ardor amore cohortis

Non metuens mortis, dum pugnat turbine sortis;

Est ibi lustrato prudentia pectore nato,

20

Ingenio lato constantia corde probato,

Iustitie cultus, omni munimine fulctus,

Atque modus multus, qui temperat orbe tumultus.

Expectat Roma tua nempe salubria poma

Virtutumque coma tua sit, cui nobile noma,

25

Quo sua nunc crescat virtus et fama virescat,

Et sic fervescat Latium, quod mox recalescat.

Vnica spes gentis Itale, rex, perge, petentis

Solamen mentis sis, Rome sisque gementis!

Solamen nescit nisi te, compertaque prescit,

30

Vnde vigor crescit, dum virtus sede calescit.