Anonimo genovese carmina, 22-23

22.-23.

Quis enarrare poterit

Si dicere voluerit

Quanta pro nobis fecerit

Divina clementia?

5

Beneditio patuit

Cum virgini se prebuit

Verbum, quo vox insonuit:

"Ave, plena gracia".

Claritas tunc exprimitur,

10

Cum natus Xristus promitur

Et nox in diem vertitur

Vt cedat miseria.

Sapientia claruit

Doctrina quam exibuit

15

Et moribus; et docuit

Pretendens insignia.

Et graciarum actio

Eiusdem fuit passio

Pro mendi lata precio

20

Et culparum venia.

Honor est resurrectio,

Extincto mortis gladio,

Vt ductos ab exilio

Statuat im patria.

25

Virtus fuit ascenssio

Motu peracta proprio

(Non alius suffragio)

Sed mira potentia.

Fortitudo fit celitus

30

Dum mititur Paraclitus

Qui lustrans corda spiritus

Dat loqui magnalia.

Dicamus ergo sedula

Voce sed sine macula:

35

"Deo per concta secula

Sit perhennis gloria!".