Michele Marullo epigrammaton libri 2, 48

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1951

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


48. ad Neaeram

Quod levis ima pedum verrit vestigia crinis,

      Quod sedet in niveo discolor ore rubor,

Quod colla et Parium vincentia pectora marmor,

      Quod dens Gaetuli nobile dentis opus,

5

Quod digni imperio vultus, quod tantus honorae

      Frontis honos, Paphiae quod labra verna rosae,

Quod micat urbanus generoso risus ocello,

      Quod, quicquid dicis seu facis, omne decet

(Adde genus regesque atavos fratresque patremque

10

      Et congesta deum regnaque opesque manu),

Non tamen ista tuae fuerint praeconia laudis:

      Sunt maiora quibus, lux mea, rara venis:

Ingenium sollersque animi prudentia rerum

      Pectoraque in tenera virgine digna viro,

15

Et decor et probitas contra tua saecula et artes

      Fessaque virgineis Calliopea choris.

Fortunata animi tot dotibus: haec bona vera,

      Haec tua sunt, fati caetera dona brevis.