Michele Marullo epigrammaton libri 2, 42

Reference basis text: A. Perosa, 1951

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


42. de Saladino

Littore dum Phario prima Saladinus in alga

      Barbara devicto castra Oriente locat,

Venit adulatrix (regum comes unica) turba,

      E quibus ut lingua promptior unus erat,

5

Nunc domitam Aegyptum iactat, nunc littora rubra

      Fractaque pugnaci Gallica sceptra manu,

Ostentatque virum duris tot milia in armis

      Et iubet hinc vires aestimet ipse suas.

"Scilicet hinc," ille "atque adeo ex hac" infit "arena,

10

      Quae te semiustum littore, Magne, tenet."