Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 69

69.

Hunc tibi pavonem donat, rex, qui Salomonem

Equiperas mentis donis proprie sapientis,

Hunc tenerum bellum, coluit qui nuper agellum,

Ne verum celem tibi, rex, set corde fidelem.

5

Sit paucis verbis narrat que vita superbis,

Que nunc prelatis inflatio, pompa paratis

Ad lucra seva doli, miserorum noxia moli,

Que nunc caudarum distentio pasta suarum,

Cetera set linquit, qui singula fecit, ut inquit.