Michele Marullo epigrammaton libri 2, 34

Reference basis text: A. Perosa, 1951

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


34. ad Marcum Barbum cardinalem Sancti Marci

Creta, Asia, Illyricum, Lybie, Germania, Parthus,

      Multorum ut nomen, sic quoque praeda virum est:

At Spes atque Metus incertaque Gaudia rerum

      Concedunt animis non nisi, Marce, tuis.

5

Haec est, haec virtute tua victoria digna,

      Quae te fortunae, Marce, facit dominum.