25. ad Petram
Et petra es, mea lux, et vere Petra vocaris,
Et peream si quo nomine digna alio es:
Non tam quod Parium certas evincere marmor
Et facies coeli rara videtur opus
5
Attritisque nitet corpus magis aequore saxis,
Littore quae primo casta puella legit,
Quam quia Caucaseas vincunt tua pectora cautes
Et quoscunque vides saxea signa facis.
Et tamen hic etiam vaesana incendia durant:
10
Me miserum, cinerem hoc, non facere est lapidem!