16. ad Franciscum Ninum Senensem
Quid mirare unos non uno tempore vultus,
Nec mea tam multis pectora victa malis?
Turpe est arbitrio rerum, Francisce, moveri
Atque animum dominae supposuisse rotae
5
Exiliique malis rationem perdere vitae
Et sinere incertis certa perire bona.
Non ego vel primus patior vel talia solus:
Saepe premit magnos ista ruina viros;
Vtque parum felix, certe sine crimine dicor:
10
Turpior est damno culpa pudenda suo.
Sic pius Aeneas, sic Teucer fugerat olim
Et tamen in media vixit uterque fuga,
Nec puduit nimio linguam movisse Lyaeo
Et madidam sertis implicuisse comam.
15
O quotiens maestos verbis solatus amicos,
Miscuit haec dictis ille vel ille suis:
"Dum licet et fas est, vigilaces pellite curas,
O mihi non vana cognita corda fide,
Nec vos aut moveant pelagique viaeque labores
20
Aut tangat patrii rustica cura soli:
Quicquid ubique viris patria est, nec gloria vobis
Tempora desidia perdere cara gravi.
Iam quota pars rerum superat? Piget ante laborum
Vltima perpessos, si leviora premunt.
25
His quoque finis erit, nec vos sperate perennem,
Tam levis in toto quae volat orbe dea."
Dixit, et ingenti largus se proluit auro:
Insequitur plausu caetera turba frequens
Dulciaque apposito celebrant convivia Baccho
30
Corque deo curas dissoluuntque graves.
Quamvis victus erat, quamvis miserandus et hosti,
Squallidus impexis hirta per ora comis
Carnifices Mariusque manus et terruit hostem,
Victus et est victi victor ab ore ducis;
35
Nec, mendicato domita Carthagine pane,
Magnanimi cecidit spiritus ille viri.
Nos quoque, si magnis fas est componere parva,
Omnia quis placida mente tulisse vetat?
Si lacrimis redimi posset, si patria questu,
40
Arguerer, si non illa redempta foret:
Nunc ea conditio gemitu est, ea lex data nostro,
Vtilis ut nulli sit noceatque mihi.
Sparge, puer, violas et candida lilia... cessas?
Lenia foecunda funde Falerna manu.
45
Ite procul, curae insomnes, procul ite, labores:
Quantumcunque mali, si patiare, leve est.