4. ad Neaeram
Suaviolum invitae rapio dum, casta Neaera,
Imprudens vestris liqui animam in labiis,
Exanimusque diu, cum nec per se ipsa rediret
Et mora lethalis quantulacunque foret,
5
Misi cor quaesitum animam; sed cor quoque blandis
Captum oculis nunquam deinde mihi rediit.
Quod nisi suaviolo flammam quoque, casta Neaera,
Hausissem, quae me sustinet exanimum,
Ille dies misero, mihi crede, supremus amanti
10
Luxisset, rapui cum tibi suaviolum.