62. ad Quintilianum
Quod nimium castus liber est nimiumque pudicus,
Displicet; ingenium, Quintiliane, probas.
Gratulor ingenio quantum sinis, heus age, sed dic:
Cur tibi non adeo carmina casta placent?
5
Casta placent Phoebo, castissima turba sororum est,
Casta pios vates Pieriosque decent:
Nos quoque casta movent, quamvis distamus ab illis,
Et vetat ingenuus verba inhonesta pudor.
Tu licet huc Marsumque feras doctumque Catullum
10
Et quoscunque alios Martia Roma legit,
Non tamen efficies, ut Phrynae scribere malim,
Quam tibi vel turbae, Laodamia, tuae
(Et tamen haec possunt Phrynae quoque grata videri,
Illa nisi Phrynae displicitura palam est).
15
Sit procul a nobis obscoena licentia scripti:
Ludimus innocuae carmina mentis opus.
Vtque nec arma virum nec magni orientia coeli
Signa nec immensum mundi aperimus opus
(Quid pluat, unde homines, quae vis maria inficit alta,
20
An Deus, an Manes, an Flegethontis aquae),
Sic iuvat in tenui legem servare pudori
Et quae non facimus dicere facta pudet.
Sit satis auratos crines laudare Neaerae,
Sit satis in duram multa queri dominam
25
Et facere iratum saevo convitia Amori,
Nec nisi de Scythica credere rupe satum:
Caetera Thespiadum prohibet chorus. Haec ego: Phoebus
Annuit et sanctis ora rigavit aquis.