Michele Marullo epigrammaton libri 1, 52

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1951

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


52. epitaphium Euphrosynes Tarchaniotae matris

"Quaenam hoc in tumulo tegitur matrona?" "Venustas."

      Ille Pudicitiam dixerat: haec eadem est.

"Quod genus?" "Inachidi". "Generis fortuna?" "Beata,

      Sed cecidit patria deficiente sua."

5

"Quis torus?" "Vnus, et hic felix sine lite Marulli."

      "An mater?" "Seno pignore fecit avum."

"Quae vita?" "In tenebris." "Quae causa indigna doloris?"

      "Occasus patriae servitiumque grave."

"Ecquem cum patria luxit?" "Fratresque patremque,

10

      Sed quas felices diceret esse animas."

Felices nimirum animae, sed enim haec quoque felix,

      Foemina tam rari pectoris in patriam.