Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 68

68.

Eccuba, fax natus tuus est Paris, igne ligatus

Iam Veneris, stratus pedibusque nitore voratus.

Parva fit a norma morum concordia pure

Vite cum forma: Venus hanc artat sibi dure;

5

Quando pudicitiam cernis fore delitiosam,

Poscere nequitiam credas, decus omne perosam.

Inde placet mecho Spartane cauta rapina,

Qua resonans echo clamat, fugiente carina.

Conveniunt reges, tunc Aulide fundere iurant

10

Per pugne leges Grai que Pergama durant.

Turgent Atride, tumet excita Grecia tota,

Ardent Pelide cum Mirmidonum face mota.

Gens mendax gliscit Troiam delere superbam,

Queve dolos discit, set mentem servat acerbam.

15

Pallas iam pensa vindicte mole pudicis,

Que fuit offensa, non hanc conmictit amicis:

Hostes impuros vult hostibus aspera plecti

Impuris, duros et per fera vincula necti,

Pergama periuris deleri condita dudum

20

Per genus in duris expertum, scit quia crudum.

Ecce: vocor, certe verum quia dico, Roberte,

Rex, Cassandra: viris amens respondeo diris.

Casibus indoctos facit experientia coctos;

Expedit errori se conmendare pudori;

25

Vsque reformetur veri lux et reparetur .

Si micchi non vultis, vobis, rogo, parcite multis:

Pena parata silet, mea nunc sententia vilet,

Et vocor insana, quia nunctio, quando profana

Facta gerunt penam Frigiis et turbine plenam

30

Diro venturam. Mater regina, figuram

Arguis erroris in me fore. Mota doloris

Cuspide, non leto vultu, dum vera propheto,

Vis audire rata dum sint tot prava patrata.

Pro natis caris, queso, ne decipiaris,

35

Nec tu virtutem credas tu neve salutem,

Nec celi rorem tantum dulcoris amorem

Qui vult, peccatis nondum merore piatis

Sic indulgeri, nec quaquam lege videri

Natos astrictos vel cives tam maledictos,

40

Dardanide, nemo seducat vos, quia remo

Navis vestra caret, furie pulsataque paret

Vndosis bellis ponti sevisque procellis.

An mala patratis quo conmoda percipiatis?

Hoc si credatis, tunc legum iura negatis.

45

Equore Tyndaridem raptam duxistis, Atridem

Coniugis invitum viduantes pace maritum.

Credita divina petit ultio castra rapina

Duci navali, cursu pro divite tali,

Obsessura decem Troiam, que turgida fecem

50

Non vult purgari, nec furto scit satiari,

Annis, captura cum fraudibus et peritura

Pene labore doli dure tam dedita moli.

Cernite! Mendaces veniunt punire rapaces.

Non sedet in mente sapientia cauta iuvente:

55

Improvisa gerit, libitum cum carpere querit:

I non quantis finis sceleris replere ruinis

Hos soleat novit, dum spes mala condere vovit.

O male periuris iam condita Pergama curis,

Quando carent tutis valida ditione salutis,

60

Credere nec curant iussis quibus omnia durant!

Sic cadet hiis rebus sponsus meus ipse Corebus;

Eccuba cum Priamo non in certaminis hamo

Funera natorum primum spectare suorum,

Me miseram portet ut tam trux pondus oportet,

65

Et germanorum me deplorare meorum

Cedem, me captam, quam servitus agmine raptam

Detrahat ad mortem per eam quam predico sortem.

At florente coma virtutis semine Roma

Nostro post surget, probra que mox talia purget.

70

Purgatis morbis, huius dominabitur orbis,

Postea marcescet: tunc virtus quando virescet

Atque fides Christi mundo lucebit, et isti

Cultus et ardoris fiet virtutis honoris.

Queso, cave, Roma, ne marcescant tua poma

75

Intus virtutis ut menia celsa salutis.

Si bene ferveres, zelo, non Marte, caleres.

Te feriente, feris armis que vincere queris

Te. Dum fervebas virtutibus, ipsa solebas

Mundum terrere, tibi sub ditione tenere:

80

Set nunc, quando videt te scissam pectore, ridet.

Durabit Pratum parens semper tibi gratum:

Dilige devotum, rex, ipsum pectore totum.

Mictet pavonem tibi, quo capies rationem

Dignos ornandi doctos virtutis amandi:

85

Quam, quamvis noscas, per amorem cernere poscas