42. epitaphium Pholoes
Hic choreae cantusque iacent Veneresque iocique:
Vnius neque enim est hic tumulus Pholoes.
Nam, simulac decimum, necdum bene, venit ad annum,
Protinus et raris annumerata fuit:
5
Mille illam petiere proci, sed mille repulsis
Maluit in viduo casta iacere toro
Taedarumque expers sine coniuge degere vitam,
Libera perpetuo nec dare colla iugo.
Atque ita reste brevi veloque ornata sacerdos
10
Virgineos intrat non diuturna focos.
Risit Amor Claralem habitum mentemque puellae,
Et leviter "Nostra est haec quoque miles!" ait.
Nec longum: ardet inops mentis vittasque perosa
Sedit sub Maenni conspicienda cavis.
15
Et tamen antiquusque rigor et nescia amorum
Rusticitas animo pristina, ut ante, fuit:
Non illam rixae, non lenia murmura amantum
Iuverunt, medio non vaga lingua ioco,
Non partes egitve suas lassataque saepe
20
Immoto miserum corpore cepit onus:
Donec, rugosa vultus mutante senecta,
Vilis amatori visa gravisque suo est.
Tum demum faciem et formae mala damna caducae
Conqueri et auxilium quaerere ab arte novum:
25
Et modo compositum blanda latus arte movere,
Saepe iocis tardos sollicitare viros;
Nunc pariter digitisque loqui nutuque fideli
Verbaque de tacitis mutua ferre notis;
Interdum insano Veneris cogente furore,
30
Cum iam flamma tegi non satis apta foret,
Dulcia concentu modulari carmina blando
Et placida captos ducere ab arte animos;
Aut matronalem verbis mollire rigorem
Et precibus castas sollicitare nurus
35
Aut iam mutatos animis coniungere amantes
Duraque mellita flectere corda prece.
Quae dum dulcis anus curat, proh tristia fata!
Ante diem nigrum per Styga fecit iter;
Flens tamen, ut flentes se circumspexit amicos,
40
Tot defecturo iam dedit ore sonos:
"Eripior, sed vos, dum lux brevis ista, cavete
Nequis iners vitae tempus abire sinat."
Dixit, et in tenues mens aegra evanuit auras:
Fleverunt Charites funera, flevit Amor.
45
Vade, anus egregia: tibi ver, tibi cinnama surgant
Et crescat tumulo spica Cilissa tuo!