41. ad Martiam Bocontiam
Cum sit Acidaliae facies artesque Minervae
Et Latonigenae pectora casta deae,
Cur tibi Mars tribuit speciosum, Martia, nomen?
An contra quod me tam fera bella facis?
5
Bella facis faciasque licet, tibi dedita servit
Mens tamen et duros serviet ad cineres.
Quod siquis misero post funera sensus amori est,
Tunc quoque amet vultus ossea forma tuos.