Michele Marullo epigrammaton libri 1, 33

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1951

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


33. epitaphium Albinae

Hic Albina iacet, sed non tamen hic iacet una

      Albina (hoc Veneris non tulit ipse puer),

Sed tela atque arcus pharetraeque, Cupidinis arma,

      Quique fuit mollis semper in ore decor.

5

Spargite humum foliis, verno nec parcite flori:

      Haec quoque, quae cinis est, flos modo vernus erat.