Michele Marullo epigrammaton libri 1, 27

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1951

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


27. epitaphium Michaelis Tarchaniotae avi materni

Parce, hospes, cineresque pios ne laede profanus:

      Si nescis, castis haec loca sola patent.

Nec te privata moveat quod claudor in urna:

      Haec quoque fortunae, non mea cura fuit.

5

Longe, hospes, longe tamen erras, si mea credis

      Nomina in exiguo tota reposta solo,

Quaeque tot ob patriam pugnando vulnera passus,

      In cineres mecum versa abiisse leves.

Atque utinam ob patriam tantum, nec dicerer, hospes,

10

      Cum patria et natis oppetiisse tribus:

Quos ego suprema comites hortatus in hora,

      Vincere dum nequeo, cum patria perii.