Michele Marullo epigrammaton libri 1, 22

Reference basis text: A. Perosa, 1951

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


22. de morte Iani fratris

Per Scythiam Bessosque feros, per tela, per hostes

      Rhiphaeo venio tristis ab usque gelu,

Scilicet exequias tibi producturus inanes,

      Fraternis unus ne careas lacrimis,

5

Teque peregrina, frater, tellure iacentem

      Et tua sparsurus fletibus ossa meis,

Quandoquidem post tot casus patriaeque domusque

      (Tanquam hoc exempto nil nocuisset adhuc)

Te quoque sors invisa mihi, dulcissime frater,

10

      Abstulit, Elysium misit et ante diem,

Ne foret aut fletus qui solaretur acerbos

      Iungeret aut lacrimis fratris et ipse suas.

Heu, miserande puer, quae te mihi fata tulerunt,

      Cui miseram linquis, frater adempte, domum?

15

Tu mea post patriam turbasti pectora solus,

      Omnia sunt tecum vota sepulta mea,

Omnia tecum una tumulo conduntur in isto:

      Frater abest, fratrem quaeso venire iube!

Cur sine me Elysia felix spatiare sub umbra

20

      Inter honoratos nobilis umbra patres?

Occurrunt Graiique atavi proavique Latini:

      Frater abest, fratrem quaeso venire iube!

Hic tibi pallentes violas legit, alter amomum,

      Narcissum hic, vernas porrigit ille rosas,

25

Attolluntque solo carisque amplexibus haerent:

      Frater abest, fratrem quaeso venire iube!

Interea, quoniam sic fata inimica tulerunt,

      Nec mihi te licuit posse cadente mori,

Accipe, quos habeo lugubria munera, fletus,

30

      Aeternumque, meae, frater, ave, lacrimae!