14. epitaphium Germanici Caesaris
Parce, hospes, tumulo: Caesar Germanicus hic sum:
Saepe etiam ignotis ipse dedi requiem.
Quod siquem tituli nihil huius gratia tangit,
At moveat patria fraude quod hic iaceo.
5
Sed iaceo, quamvis non vitae, at plenus honorum,
Hoc uno ingratus, quod genui, patriae.
Testata est mores lacrimis plebesque patresque:
Haec sunt sinceri iudicia ingenii.