Michele Marullo epigrammaton libri 1, 11

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1951

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


11. Dido in anulo

Tu, qui me casusque meos in imagine parva

      Aspicis et digito tristia fata refers:

Vera haec effigies, nex vera est, hospes, Elissae,

      Sed non vera necis causa pudendus amor.

5

Nec mihi Phryx nocuit (nec enim Phryga novimus ullum),

      Cura sed antiqui casta tenaxque tori,

Quam ne coniugio Lybici violare tyranni

      Cogerer, hac cecidi fortiter usa manu.

At vos, o vates, si sunt haec praemia laudi,

10

      Quae feret incesti foemina adulterii?