Michele Marullo epigrammaton libri 1, 1

Reference basis text: A. Perosa, 1951

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


1.

Inter mille neces durique incommoda Martis

      Quis putet Aonias posse iuvare deas?

Hic quoque, Laure, iuvant perque arma ensesque sequuntur,

      Militiae comites nec pudet esse meae,

5

Quaeque manus ferrum, posito fert ense libellos:

      Et placet et Musis est sine dulce nihil.

Sed tamen his studiis debetur lassa senectus:

      Interea certe sudor uterque decet.

Tu modo, diverso gladios dum stringimus orbe,

10

      Hoc tibi sinceri pignus amoris habe.