Angelo Poliziano Iliadis Homerice libri quatuor liber II, dedic.

Laurentio Medici A.P. Salutem

O cui tyrrheni florentia signa leonis

Syllanamque urbem et sancti decreta senatus

Commisere dei, Laurenti maxime gentis

Maeoniae, serpunt geminae cui tempora circum

5

Aoniae laurus; nam seu tibi munera Martis

Sint animo, effusis ageres sublimis habenis

Cornipedem toto cedentes aequore turmas

Impellens, meminit simulacra ingentia pugnae

Area magna Crucis, cum te, sublime volantem,

10

Fundentemque equites, et magno robore duras

Miscentem pugnas, clypeos galeasque ruentem,

Elato spectabat ovans Florentia vultu;

Seu numeros Phoebi modulataque carmina mavis

Vocali iunxisse lyrae, plectroque sonantes

15

Impellis nervos, auritas ducere quercus

Cantando rabidasque potes mulcere leaenas;

Nuper ego argolicis sumpsi de fontibus haustus,

Nuper et inlatum divini carmen Homeri

Vertere tentavi fidibusque aptare latinis.

20

Sed quia romuleo cantavit pectine primum

Smyrnaei ratis sublimi carmine librum

Carolus aonii celeberrimus incola fontis,

Proximus en, nostro qui contigit ore sonandus,

Te petit, ac pavido scandit tua limina passu.

25

Quod si ipsum placido excipies mitissime vultu,

Mox alii venient socii, qui dardana bella

Et danaas referent acies: qua cuspide Martis

Et Veneris pulchros audax perstrinxerit artus

Tydides; quanto prostravit vulnere saxi

30

Magnanimum Aeneam; quo turbine maximus Aiax

Ferrata clypeum transegerit Hectoris orno;

Quantus et irruerit fulgenti umbone coruscans,

Cum danais phrygios defendit puppibus ignes;

Et quibus Aeaciden nequicquam flectere dictis

35

Aggressi magno Telamone et Amyntore creti,

Et vafer Aeolides, ingentia dona ferentes;

Vtque idem noctu simul et calydonius heros

Sithonio Rhesi thalamum sparsere cruore;

Vt ferus Actorides maculavit sanguine campos

40

Ductoris lycii, falsi sub imagine Achillis;

Mox etiam ut valido invenem transverberat ictu

Priamides; sed enim Thetidis pulcherrima proles

Emicat extemplo, vulcaniaque induit arma,

Et crassum multo detardat funere Xanthum;

45

Hectora mox caesum raptat sua moenia circum.

Haec et plura canent. Tu tantum lintea vati

Dirige; namque potes. Neque enim, te praeside, Phoebum

Thespiadumque choros non sacri numina Bacchi

Sollicitare velim: solus tu carmina nobis

50

Ismarium possis afferre aequantia plectrum;

Te duce, vel priscis ausim certare poetis.

Quare age; et ausonios fundentem pectore cantus,

Si vacat et menti contingunt ocia, vatem

Respice maeonium. Sed nos tu protege ab omni,

55

Siquis adest, teneros qui carpat Zoilus annos.