Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 67a

67a.

Pallas pro certo Iuno sunt nota Roberto

Regi - fatur ea que fascinat ista Medea -

Deteriorque Venus. Proles sua postea fenus

Ex hac usura capiet, micchi crede. Futura

5

Laomedontis erunt periuria, que fore querunt

Vlta sibi pene. Taceas modo, donec habene

Morum sint fracte Teucrorum sive coacte

Obsidione. Vide, coniux Iovis, et modo ride.

Ipsa dabit penam, que fecit amore catenam.

10

Non te reginam decet hanc nec habere ferinam

Ore voluntatem, set velle piam bonitatem.