Michele Marullo carmina, 17

Reference basis text: A. Cinquini, 1908

Editing of the digital edition: Cristina Zanatta


17.

Quod tua finitimos senserunt pila rebelles,

      Huc ades, armigeri gloria magna chori,

Hoc quia praepetibus semper, dux inclite, pennis

      Indomiti Martis fervidus arma geris.

5

Excelsas habeat quamquam leo pectore vires,

      Te sine quod possit non potuisse putat;

Hactenus hostiles si quando est passa furores

      Non aliunde sibi Tuscia sentit opem.

Pelle igitur nostri populi, Federice, timorem,

10

      Hostis et ad muros pande per arcta vias;

Te tua palma manet, qualem Carthagine victa

      Terque rebellanti rettulit ille suam,

Aut qualem forti peperit fera Creta Metello

      Aut qualem Odrysio Calvus ab orbe tulit.

15

Eia, age, rumpe vias ad moenia: perfida durum

      Colla genus primo sub iuga Marte dabit,

Nec te detineat quod rustica tecta superbe

      Insidiant tetrico non habitanda iugo

Cum Bellona tuas acies furibunda per hostes

20

      Explicat alta viris fortibus una facis (?)

Ense Fluentinis haec sola repagula solves

      Invia quae nostri terga leonis habent.

Haec tibi ab Albanis, credo, deducta secunda

      Plebs erit: intrepidas mox, rogo, tolle moras.