16.
Felicem poscunt tua gesta, Federice, musam;
At mea laeta parum nec mihi causas levis,
Scilicet in prelio non est hic sancta poesis
Fratreque cum solo carmina solus amas.
5
Non tonsor tecum mutarit non cocus artem
Fortia cantasti qui Phrygis arma pii;
At versum lectorque frequens et gloria gignit,
Nam petitur vati nil nisi fama sacro.
Tantale, sicca minus tolerabilis est tibi certe,
10
In medio quoniam mergeris amne, sitis,
Sic ego plus crucior quia quas vicina celebrant
Tot loca, musarum hic nullus amore calet
Nec tibi causa fuit rigidi tam iusta doloris,
Neglegeret versus cum Geta, Naso, tuos;
15
Nam Scythiacos nescit fines habitare Minerva
Nosceret ubi doctos disceret atque viros.
Ah! quotiens calamus temptanti scribere, Princeps,
Decidit atque animus "quis leget ista", refert.
Coge, inquit, mentem; nihil est laudabile prorsus
20
Mente quod invita nostra Thalia facit.
Des igitur, quaeso, veniam, celeberrime Princeps,
Si te non adeunt carmina saepe mea.
Atque ubi lectores multi tua gesta tuumque
Saepe probent vatem, me, praecor, ire sinas.
25
Illic perlongo numerabimus ordine laudes rerum
Quas pax, quas, Princeps, bella dedere tibi.
O ego tunc meritis aequare poemata possim,
Aonidum cedet docta caterva mihi.
Haec quis enim merito, sive haec seu saecula prisca
30
Inspicit, huic palmis aequiperandus erit?
Vicit Ariminei turmas ducis atque Sabellos
Et Soram et Marsos nec Coleona minus
Et Picinine, tuas, Malatesta magne, cohortes
Et Phanum et cui non nomen inane fuit.
35
Idem ut pareret rationibus, ira coegit
Deque omni vitio clara tropaea tulit.
Quo feror? haec alibi longo celebranda labore,
Si superis, si, dux, hoc tibi, summe, placet.