4.
Cum tibi donasset sua munera Pallas, "alumnos
Commendo" dixit "dux, tibi, clare, meos".
Hi tua dum turmas hostiles ipse domabis
Invictoque fremes robore, gesta canent.
5
Pax erit: hi referent quanto regia omnia iure,
Deerit et haec nullo tempore turba tibi.
O princeps totus dignissime quem colat orbis,
Non tu frustrari passus es ora deae
Votaque doctorum; nam tempestate quis ista
10
Auxilia ingeniis uberiora tulit?
Quis te condigno celebrabit carmine vates?
Baptista, anguigerae gloria magna domus,
Nulla tui sexus te matronalibus aequat
Laudibus et pauci Palladis arte viri.
15
Quod solum deerat, fuerat quo digna marito
Iungeris et numquam tam fuit aequa Venus,
Felix quae vobis adluxit stella iuvare;
Omnibus est nisa viribus illa duae
Vt foret una domus, quam gens extolleret omnis
20
Linguaque quam posset nulla probare satis.