Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 66

66.

Laudo quidem parce, set parcius utor in arce

Quem diffamandi vel sub probra feda vocandi.

Mensuro mores, constringo mente dolores,

Tempero naturam, rem mollio sanguine duram,

5

Dirigo rancores ad pacem, sive furores

Sugo laurino, votum nam suave propino.

Ista soror mecum, sedoque Modestia secum

En ego, cum lignis furit immanissimus ignis.

Flammas in mentes nimium fervore furentes

10

Transeo, tunc iras cum pestes fundere diras

Aut armare volunt aut cogere fulmina nolunt.

Atque, quiete mea, patientia multa trophea

Suscipit et fortes conservat pace cohortes.

Cum sine mensura non regnet regia cura,

15

Do regimen regnis, ne lex stet nomine segnis

Fervens, sive nimis, vel celsis raptus et imis.

In medio sedes mea stat virtutis et edes

In qua sisto forum qua pondero munera morum:

Palladis exemplo facio: gens nescia templo

20

Infelix monstrum proprio sistit, grave rostrum

Dissimulat pene, culpe dum pondera plene

Tam gravitate premant, quod cunctis gaudia demant:

Tum laxat frena vindicte tunc et amena

Vertit in ignaros casus et pestis amaros.