Niccolò Buonaiuti epistulae 17

Reference basis text: F. Porro, 2023

Editing of the digital edition: F. Porro, 2023


Epistola Nicolai Michaelis Bonaiuti Florentini missa ad Benedictum domini Phylippi de Adimaris incipit

 

Nobilitas hominum firmo quae corde locatur

Nunc mea cum calamo constringit metra profari,

Plurima verba tibi proles praeclara Phylippi

Militis egregio de Adimaris semine creti,

5

O Benedicte, pio motus probitatis amore.

Cum quibus imploras fari rationibus ipsam

Debemus coram ducibus, vel pectore plebis

Ne vulgus maneat delusum tegmine fraudis,

Quod plures homines vario sermone loquntur

10

Multotiens de illa recitando vana colonis.

Quidam divitiis dicunt quod pondere sistit,

Affirmant nimis et fervore probare fatigant.

Et quidam replicant veneranda stirpe regendi

Cum sceptro populos, adeo dicione manere.

15

Quidam thesauro servato tempore longo

Cum digno pariter ritu praefantur adesse.

Si licitum foret hoc pondus ratione tacere

Non ego cum calamo sumpto describere vellem

Quod multi proceres potius reprobare laborant

20

Et varii cives tacti livore superbo.

Sed tua vota meo cogunt sermone referri

Quicquid ego citius vigilanti corde recondo.

Si bene respicio meditando plurima mecum

Nobilitas binas species in fronte recludit

25

In quibus omnes sunt aliae velamine pulso.

Vna palam constat purae probitatis in ore,

Moribus et caris adeo cum pectore iusto,

Altera cum digno famosae stirpis honore

Quae longo saeclorum habuit pro tempore gazas,

30

Sive magistratus fasces et frena iubendi.

Prima facit vili cives de semine natos

Egregios coram ducibus vel regibus altis.

Haec hominum famam penetrando tollit ad astra,

Multotiens satis accendit praecordia coetus,

35

Protinus armigeros crebro populosque feroces.

Haec amat assidue vigilanti pectore mores,

Doctrinam superi servans et dona sophyae,

Luxurias odio putat et scelerata prophani

Vota ducis reprobando reae fastigia rixae,

40

Omne nephas damnat praebens virtutibus odas.

Vt Tulius pandit vili de germine cretus,

Post fuit et pulchra dictus de sorte Quiritum,

Qui dedit eximium patriae solamen honoris,

Quod dignos mores, medium et probitatis amavit,

45

Eloquii miram seriem describere sanxit,

Civibus infestis tribuit vexamen amarum,

Qui requiem Romae tantum violare parabant,

Frena magistratus praesto raptare citabant,

Denique manserunt obscuro carcere vincti,

50

Sive necis dira penitus dicione ligati.

Qualiter ostendit fallaci nube remota

Rex David Hebraico miti de semine natus

Qui pascendo boves, pecudes ducebat ad escas,

Postquam regali degens in culmine fulxit

55

Principium tribuit laudandae stirpis habenae,

Quod Deus aeternus statuit de germine nasci

Ipsius genitum pure qui crimina tollit,

Qui praebet nitida regni caelestis in aula

Solamen cunctis qui eius mandata reservant.

60

Numma fuit rex pro quadam virtute locatus

In solio Romae, quando depulsus ad urnam

Romolus infestae cecidit sub pondere mortis.

Nunc velut ipsa prophetarum decoravit ovantim

Laudandam turbam multis labentibus annis

65

Derenuo fari moto dictamine nostro.

Nunc taceo sicut pulchro cum pignore laudis

Multotiens vates nimis exaltavit in alto

Qui recitant hominum rectas cum versibus odas.

Et sileo ceu miro nobilitavit honore

70

Phylosophos varios latis telluris in oris,

Qui seriem naturae cum ratione requirunt.

Sed paulo refero sicut dicione regendi

Octavianum praeposuit cum iure Quiritum,

Tunc sibi donavit latum regionibus amplis

75

Imperium terrae, tribuit solamen habenae

Regnandi supra proceres populosque potentes

Europae, nec non Asiae super agmina gentis

Et supra genitos laribus quos Africa trudit.

Quod placuit nato superi qui sidera voluit

80

Eius sub sceptro cara de virgine nasci.

Sicut et Hyspano postquam de semine cretus

Traianus fuit electus pro principe magno

Romanae patriae, caris pro moribus eius,

Qui Parthos valde domuit cum milite longo,

85

Firmiter imperii latii reparavit habenas,

Armigeras acies adeo viresque caducas,

Pugnaces Dacos vicit rutilantibus armis

Et metas regni pariter porrexit ad Indos

Et Sciticos populos omnes dicione coegit,

90

Fallaces laesit calido fervore tirannos.

Ipsa dedit cito Vespasiano culmen in Vrbe

Qui rabiem Iudeorum cum pondere belli

Constrinxit pugnans diffuso sanguine multo.

Tunc eius nato tribuit de semine Tito

95

Praesidium contra cumulatis viribus hostes,

Qui penitus cinxit valde tironibus extra

Iherusalem cepit devictis turribus ipsam,

Magnates adeo proceres populumque labantem,

Sive sacerdotes polluto pectore fultos

100

Et multos horum gladio deiecit ad umbras,

Moenia vastavit commoto turbine coetus,

Ingentes turres, simul alta palactia fregit.

Ipsa palam posuit venerando culmine sedis

Constantinopolim suscepto moris honore

105

Theodosium, tribuit dempta caligine fraudis

Imperium sibi terrarum regionibus amplis,

Qui restauravit Bizantis frena iubendi,

Saeva Gothorum prudenti cum pectore vota

Strinxit atroces et quodam cum foedere Parthos,

110

Gallorum vicit fultum legione tirannum,

Qui nimis Ausoniae fasces captare citabat.

Ipse pius princeps laudando nomine Christi

Cum signo crucis adversum rea tela peregit

Quod praesto cepit ramum uridantis olivae.

115

Non minus ingentes oras clementer honorat

Quam viles homines caris cum moribus ipsa,

Et laudes harum portat ferventer ad astra

Et latas urbes decorat sub culmine Phebi.

Qualiter in gremio terrarum Graecia pandit

120

Quae nomen sumpsit dempto livore sophyae,

Phylosophos genuit resonanti et voce poetas.

Sicut Aristotilis caluit describere sensus

Naturae seriem, quicquid patrare videtur

Cum recto medio, motis rationibus eius.

125

Qualiter ostendit prudenti corde citatus

Plato palam sociis caelestis munera sortis.

Ceu Socrates pulsa tribuit fuligine mores,

Praebuit exemplar vivendi turbine dempto.

Qualiter Omerus et cecinit cum carmine terso

130

Pugnaces acies Bellonae tela parare.

Nec non et Latio tantae probitatis habenae

Ipsa dedit coram robustis regibus orbis,

Nam genus Ausoniae Mavortis pila gerendo

Depulsis viciis, adeo cum corde modesto

135

Magnates proceres domuit populosque potentes,

Armigeros plerumque duces gentesque feroces,

Ac homines genuit doctrinae munere fultos,

Qui laudes regum cantant cum versibus horum,

Reprendunt etiam rigido sermone tirannos,

140

Vt cecinit metro resonanti Musa Maronis

Heroum vires diro certamine gestas.

Et sicut Naso proprio cum carmine dixit

Plurima vota deorum vel lasciva virorum

Pectora cum digno citius fervore momordit

145

Causa corripiendi ignavae crimina turbae.

Nec non ipsa satis quondam decoravit Athenas,

Quod sibi donavit praestantis pignora famae,

Doctrinae studium posuit penetralibus eius,

Doctores adeo pulchro sermone peritos.

150

Nobilitavit cum caris virtutibus urbem

Romanam sibi praebendo fastigia terrae,

Nam dedit imperium calcandi regna per orbem,

Magnates etiam proceres cum viribus amplis

Et superandi hostes captis fulgentibus armis.

155

Nunc eius variis donis Florentia fulget,

In Latio retinet veneranda sede iubendi

Lora magistratus cum libertatis habena,

Saepe palam cogit motis legionibus hostes

Et generat fultos miro dictamine vates,

160

Qui quoque cum cantu procerum delicta reprendunt

Et dignas laudes hominum recitare laborant

Et magni superi vires cum pectore puro.

Prima quidem species mirae probitatis honorat

Sic homines quando studio sua dona requirunt,

165

Qui cupiunt eius digno fervore tenorem,

Nec non et salvant constanti corde locatum.

Altera quae latis species veneratur in aulis

A coetu procerum et vatum sermone loquaci,

Nam genus egregio de germine dicitur esse,

170

Cum conservata longo sub tempore gaza,

Sive simul constat capta dicione iubendi,

Quae magis a fragili vulgo laudatur in orbe,

Sed minus a sensu digna ratione perito.

Haec tribuit multis regnandi frena tirannis,

175

Saepe trhonum ducibus dempta fuligine praestat,

Multotiens sceptrum donat cum turbine plebis

Principibus captis praesto fulgentibus armis,

Saepe duci praebet fallacis laudis honorem,

Sive magistratus cives in culmine figit,

180

Nec non magnates locat in dicione regendi,

Dat segetes illis crebro camposque colendos

Et famulos et opes varios et in orbe clientes

Et nitidas vestes, praebendo munera mensae,

Dat vires populi vastum et quandoque favorem,

185

Regnandi virgam pariter dat regibus odas.

Tiberius fuit imperiali sede receptus

Pro donis eius coram statione senatus,

Quando secundus enim Caesar descendit ad umbras.

Gaius pro simili medio dicione verenda

190

Romani solii miro solamine mansit

Et postquam proprio defunctus sanguine fuso

Pro viciis eius misere migravit ad Orcum.

Claudius in regno Romae fastigia cepit

Pro simili dono, retinendo frena iubendi,

195

Qui rigide cecidit suscepto ventre veneno

Quando thoro stabat fessus pro fraude sodalis.

Herincus Germanorum de semine cretus

Ausoniae sceptrum tenuit statione Quiritum

Pro tali medio qui mansit carcere nati.

200

Et positus fulxit dono Federicus eodem

In solio Latii pulchro laudatus honore,

Qui postquam periit languens in gurgite lymphe

Quando pro denso stimulo sua membra lavabat.

Alter enim princeps Federicus nomine dictus

205

Pro simili causa cepit dyadema iubendi,

Romanae patriae praestanti milite cinctus,

Qui magnos cleros tandem dicione coegit,

Post rigide sumpsit letum pro fraude creati

Manfredis quando thalamo pro febre iacebat.

210

Balthasar eximia vixit Babilonis in aula

Pro tanto dono Caldeae frena tenendo,

Qui postquam victus nimium fervore superbo

Vasa Dei laesit, maculato pignore mensae,

Quod fuit extinctus robusto milite Cyri.

215

Magnus Alexander Macedum solamine rexit,

Pro tali causa tenuit dyadema parentis,

Nec non commotis validis legionibus eius

Vi reges Asiae populos belloque gravavit,

Persarum vires, Darii simul agmina regis,

220

Post dire cecidit, constricto corde veneno.

Pyrrus eodem pro medio nam sede locatus

Regnandi fuit et digne dicione repletus,

Qui partem Latii rigido certamine pressit,

Romanis stragem tribuit cum milite vasto,

225

Sed penitus pulsus forti legione Quiritum

Sedes Ausoniae mesto cum corde reliquit.

Anibal electus princeps praefulxit in armis,

Pro simili serie fortes Cartaginis hostes

Debellavit enim multorum sanguine fuso,

230

Multotiens Latio tribuit vexamine cladem,

Sed postquam valde saevo certamine victus

Deseruit patriam campos pariterque parentum,

Sed nimis assumpto male sano corde vigore

Protinus Anthyoci pulchram penetravit ad aulam,

235

Denique suscepit virus maerore labanti,

Semet deiecit tristes Acherontis ad undas.

Haec species urbes decorat clementer et oras,

Cum donis eius tribuendo civibus odas,

Haec dedit Assiriae thesauri pondera vasta,

240

Nec non et fasces Asiae cum tempore longo

Praebuit et proceres bellandi milite fultos.

Ninive nobilitavit se auri pondere magno

Praecelsum solium propria dicione locavit

Et validos reges cinctos fulgentibus armis.

245

Sennacarib tenuit mirae solamen habenae

Qui stolide motus vana rubigine fastus

Iherusalem strinxit diro tirone reperto,

Contra caelestem dominum cum mente prophana

Praefatus fuit, inde timendo castra reliquit,

250

Armigeros etiam nullo certamine coepto,

Denique percussus porro intra limina phani

Turpiter a genitis rigidum descendit ad Orcum.

Caldeae sedem propriis cum viribus ipsa

Nobilitavit ei praebendo lora iubendi

255

Divitias adeo volvendi tramite saecli,

Eius sub gremio vastae Babilonis habenam

Servavit multis quondam labentibus annis,

Cui moles auri tribuit satrapasque potentes.

Nabucodonosor tali statione locatus

260

Praeceptum statuit contra solamina Iuda,

Iherusalem cinxit cumulato milite longo,

Destruxit templum capta tironibus urbe,

Moenia vastavit, populum cum sanguine laesit

Et cives, simul et proceres in carcere clausit.

265

Persarum terram simili fervore beavit,

Imperium sibi concedens in partibus amplis

Et validos proceres fulvi molesque metalli,

Belligeros staurando duces peditesque feroces.

Et Cyrus tenuit culmen cum sedibus eius,

270

Qui bello domuit Medorum pignora virgae,

Qui superavit adhuc latae Babilonis honorem,

Sed postquam cecidit Thamiris tirone peremptus.

Graecia pro simili dono laudata refulxit

Ac eius multae positae regionibus urbes

275

Divitiis plenae tali pro sorte fuerunt.

Ceu simili taceo quondam surrexit habena

Constantinopolim, solium pariterque recepit

Famosis urbanis et gaudebat in aula.

Mansit eodem Cartago repleta vigore,

280

Quae gazas habuit, cives crebroque potentes

Et latum regnum positum regione caloris.

Ipsa Siracusa conduxit super aequora classem

Cum fulvis opibus bellum stauravit amarum,

In gremio pavit rabidos quandoque tirannos,

285

Qui fruges et oves serum glomerare citabant.

Haec species Latium thesauri mole replevit

Civibus et validis, etiam dicione regendi,

Multotiens Romae donans fastigia famae,

Saepe dedit sibi mirandas cum viribus odas.

290

Ianua divitiis procerum praestanter abundat,

Contra barbaricas turbas sua tela ministrat,

Nec non et fulcat vastum cum classibus aequor.

Et Venetorum fulvo repleta metallo

Vrbs acies crebro rigidos conducit in hostes,

295

Saepe palam circum vexit super aequora nautas.

Non minus in Latio dominans Florentia fulget,

Armigeros equites peditum coetusque feroces

Cum largis opibus secum glomerare laborat,

Pro causa salvandi libertatis habenam,

300

Sive magistratus venerando culmine lora,

Multotiens contra rabidos pugnare tirannos

Exercet valde staurat sua tela patenter.

Francorum partem donis ornavit amenis,

Haec species variis spoliis replevit et illam,

305

Cum vastis ducibus pariter solioque benigno

Et plerumque sibi felicis laudis honores

Exhibuit, simul et mirandae nomina famae.

Ceu Karolus semel ipsius de germine natus

Imperii solium cepit cum iure Quiritum,

310

Qui regem Desiderium intus carcere clausit.

Anglia donis ipsius ferventer abundat,

Et Germania quae variis repleta colonis

Robustis manet armigeris et fulta maniplis.

Ac Hyspania quae totiens super aequora puppes

315

Conducit contra Maumet sua tela gerendo,

Barbaricas furias gladio quandoque fatigat,

Saepe sibi stragem moto certamine praestat.

Ergo si species dat nobilitatis in orbe

Vna palam ducibus venerandae laudis honorem,

320

Quam magis est pulchro laudandus nomine famae

Siquis princeps ambarum sua gesta vigore

Constituit caris sociatus partibus harum.

Qualiter Octo fuit sansorio semine cretus,

Qui Latii sceptrum cepit statione Quiritum,

325

Qui primus fuit Ausoniae solamine serptus

A valida Germanorum legione comatus.

Ceu Loctarius egregio de semine natus,

Qui fuit imperii pulchro decoratus honore,

Qui dedit ecclesiae digno fervore favorem,

330

Cum nitidis armis contra scelerata tiranni

Pectora qui nimis Appuliam sub sede premebat.

Ceu Rubertus qui Francorum frena tenebat

In solio regni dando sua iussa colonis,

Cum puro studio laudabat nomina Christi,

335

Inter presbiteros motis sermonibus odas

Cantabat psalmos adeo cum pectore miti.

Sicut regnando Ladylaus qui lora movebat

Hunnorum solii veneranda parte iubendi,

Christicolae turbae digno fervore placebat,

340

Pauperibus dando vestes et pabula vitae

Quod vere fuit edictus pro nomine sanctus.

Ceu Karolus Gallorum pulchro semine cretus,

Qui rigido bello clausit sub pondere leti

Manfredim regem et corandi colla recidi,

345

Praecepit quod papatus turbare citabant

Tranquillam requiem fastus caligine victi.

Sicut Fabritius qui paupertatis habenas

Elegit potius secum servare modesto

Cum studio quam thesauri tot pondera Pyrri

350

Cum viciis patriae dando discrimina noxae.

Et citius Scipio clemens dimittere sanxit

Adversos cives latis penetralibus Vrbis,

Praecelsas aedes Romae camposque parentum

Sponte palam quam vi patriae praestare dolorem,

355

Vel miseram sortem cinctus rutilantibus armis,

Ac tantum in rigido laesit certamine Poenos,

Multotiens motis vicit legionibus hostes.

Quid referens tantum longo sermone laboro?

Si vellem cunctos proceres in carmine fari

360

Qui donis harum fulti sub Sole fuerunt

Pandere non possem fragilis iam tramite vitae.

Sed paulo culpas horum qui semine pulchro

Concepti constant tecum recitare peropto,

Qui potius viciis prave gaudere fatigant,

365

Luxurias agitant, fallaci mente coacti,

Laudandos mores et avorum denique laedunt

Et semet iactant pro nobilitatis honore,

Cuius sinceram seriem caligine damnant,

Non eius vero constant cum nomine dicti

370

Cives, sed potius viles sub pondere servi

Sistunt flagitii, depulsa laudis habena.