Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 65

65.

Rex, ego sperno pigros, et stantes crimine nigros

Cerno spe viles sensu stolido pueriles,

Et nunquam tristor, si vult me ledere pistor.

Fortis et armata sum virtus Marte probata;

5

Vilia non curo, set diligo robora, duro

Exuperare: modo clave pondus grave prodo.

Dextra sum fidens ac ictus pectore ridens:

Libera sum, leta, dubia nec territa meta;

Vindictam vere puto vim potuisse tenere;

10

Vltam me credo dum captum nec vite ledo

Ignovisse genus vindicte fert quia tenus.

Aggrediorque palam, non insidias ducis alam

Et non formido discrimina, mota cupido

Illorum cordi non est micchi: sepe momordi

15

Qui temere bellum gliscunt vel ferre duellum.

Vmbonem stantis fortis sic est elefantis,

Sum quia robusta, gestans, et prelia iusta

Vincens, infesta tueor set prorsus honesta.

Turpia facta polo sub claro cernere nolo,

20

Et genibus flexis maneo, quia turbine nexis

Succurro presto vel fessis pondere mesto.