Angelo Poliziano epigrammata, 19

19. ad Iovianum Crassum monopoliten

Non rara atthaeae quod amem te gloria linguae

      Causa est, non latiae copia non solymae,

Non acre ingenium, non lingua diserta, nec oris

      Gratia, nec versus vena benigna tui;

5

Sed quod inest rarus tibi, Crasse, in pectore candor:

      Quem nisi amem, rabida tigride natus ero.

Nec te ut amem causa est; haec me abs te cogit amari:

      Crede mihi, pretium est solus amoris amor.