Francisci Nigri Veneti doctoris in Cassandram Pistaeam
paeonicon sapphicon
Virgo, cui tinnit falerata lingua
Ore facundo gravibusque dictis,
Cui tonat dignum Cicerone pectus
Eloquiumque,
5
Sive sermonem sequeris pedestrem,
Sive bullatum potius cothurnum
Vel quod intonsi sapuere patres
Quodque novelli,
Nescio quo te celebrare plectro
10
Debeam; laudes subeunt Camoenis
Namque tot nostris, quibus alma fulges
Virgo per orbem,
Cedat ut plectrum facilis Properti,
Musa Nasonis simul et Catulli
15
Atque onus tantum fugiat Maronis
Calliopea.
Flebilis illi statuere versus:
Cynthiae dulcis modulatus ignes
Ille, dilectae lachrymans Corynnae
20
Alter amores;
Lesbiae flammas cecinit Catullus,
Filium laetae Veneris poeta
Omnium princeps simul et deorum
Arma virumque.
25
Quid novi tandem cecinere tales?
Hic virum fortem, solitos hic ignes
Dixit et quae sunt recitata quondam
Carmine prisco.
Tu tamen cunctos superas, puella,
30
Quos vel ornatis fidibus Latini
Sive nugaces voluere Graii
Erre sub astra.
Hinc nites pulchra facie, venusto
Crine, paestanis labiis, serena
35
Fronte, ridenti penitus ocello
Numinis instar.
Hinc velut sidus nitidum refulget
Casta mens, sanctum simul et pudicum
Pectus et summa probitate totum
40
Corpus odorum.
Inde facundo vigilata corde
Dicta mirantur iuvenes senesque;
Credimus scriptis utriusque linguae
Numen adesse.
45
Ecquis ornatus poterit pedester
Prosequi tantas totidemque laudes?
Ecquis in dignos poterit cothurnus
Surgere cantus?
Virgines multi cecinere doctas,
50
Tulliam, Gracchi pariter sororem,
Quaeve facundi meruit parentis
Dicier haeres;
Secla quas vano genuere mundo,
Nam decus linguae licet ipse Phoebus
55
Cesserit tantis merito puellis
More vetusto,
Non tamen pectus tribuit pudicum,
Quod tibi Pallas dedit inter omnes,
Quod tibi virtus, probitas fidesque
60
Cana reliquit.
Ergo divino decorata vultu
Virgo, divinam sapiensque vocem,
Quod nisi sacrum tibi numen esse
Confiteamur?
65
Sacra es et caelo veniens profecto,
Vt leves Martis populum ferocem,
Secla Saturni tribuasque nobis
Sidere fausto,
Diva, sed quo te populus fatiget
70
Thure? Vel quovis titulo vocari?
Iure pistaeam precibus pudicis
Flectite vates.
Hanc sibi Phoebus cupiat puellam,
Haec novenarum numeros sororum
75
Augeat; denam vocitemus omnes
Hanc quoque Musam.
Haec mihi cantus tribuat fidesque
Haec modos, plectrum, cytharam, cothurnum,
Haec mihi demum faveat deinceps
80
Calliopea.