Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 64

64.

Omnia credo tibi: nec cor, nec verba nec acta

Sunt penitus alibi, tua set sequor omnia pacta,

Dogmata, consilia: secus iniuste gererentur

Atque forent alia quam cortice multa videntur.

5

Iudico namque tuo sensu consulta perito

Ordine precipuo, multo sudore petito.

Cuilibet esse suum reddo ius atque tributum;

Nolo statum fatuum furiosum ducere nutum.