Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 62

62.

Spiritus ille Dei sum, qui replevit amore

Orbem cum rore dulci sancte faciei,

Nullaque virtutum divinum fert ita numen,

Sicut ego lumen cordis vitaleque scutum.

5

Vivus fons ignis, dilectio fervida, donum

Septenumque bonum collatum nempe benignis;

Et quia te certe mea non latet ista, Roberte,

Copia, do finem tecum rogo corde reclinem:

Surge, leo fortis, qui franges vincula mortis,

10

Surge, iuves Ytalos quorum ferit invida talos,

Et fera lesuris cecis et corda securis;

Surge secando moras et carpe iuvaminis horas:

Solum voce vales, vox est que dulcius ales

Morbos sanabit parereque corda parabit.