Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 60

60.

Credita que speras cum, Spes, iustissima queras

Munera donabo que gliscis, teque locabo

Civem post celis sotiam Martis Michaelis

Principis: ergo mei victoria sis aciei

5

Constans que ledit fede que legibus edit

Vox mea: que poscis faciam, quia poscere noscis.