Girolamo Balbi carmina, 220

Testo base di riferimento: J. von Retzer, 1791

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


220. magnifico doct. Io. Fuxmanno regio senatori Hieron. Balbus

Ecce diem niveo quem vellere Parca secundet,

      Signet ex albenti lacteo gemma nota.

Redditus Aoniis tandem Fuxmannius antris,

      Ore licet toto nunc Helicone frui.

5

Te cedente Themis iacuit: fuit arida laurus,

      Sordidus in pulla flevit Apollo toga.

Nullus honos Musis, nullum decus, omnia muta,

      Omnia flebilibus irrequieta sonis.

At iam plectra sonant, cantus viget, ardua laurus

10

      Floret, habet thyrsum Bacchus, Apollo lyram.

Ridet ager, vestitur humus dant sydera plausum,

      Aspectuque facis cuncta serena tuo.

Hac quoque Pieria passim vox personat aula:

      Fuxmanni, Vatum spesque decusque veni!