Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 59

59.

In te speravi, spero, sperabo; locavi

In te me totam. Non confundar, neque motam

Vllum tormentum faciet sine te, quia ventum

Sperno mundanum: tu das animum micchi sanum.

5

Hereo nam monti, sedeo sine turbine sonti.

Sola silendo precor, placidum quia conficis equor;

In terra spero vivorum cernere vero

Munera que donas, bona quos in parte coronas.

Me tu quodque levas supra me, respuo sevas

10

Res simul et vanas, indignas atque profanas.

Expecto tecum fore celis. Gratia mecum

Est tua quave sine metuuntur ubique ruine

Crudelesque lupe vitiorum. Sic, quia rupe

Hac sedeo, cedunt nec me nec dedita ledunt

15

Agmina. Tutele serveque tue micchi dele

(Opto!) lupas illas, rapiant ne pacis ovillas.

Tu bonus es custos, quia protegis obice iustos,

Stirpe rubi regem, quia novit tam bene legem.

Regno siste, bone pastor, sine fraudis agone.

20

Hoc precor in verbis, quod et obstet ubique superbis,

Et fac expertum studii purgare Robertum

Deque suis regnis est quisquis pectore segnis,

Et spoliant rebus insontes, nocte diebus,

Equora turbantes et predis orbis ovantes.

25

Desque statum gnarum constantem Christicolarum

Plebi cunctorum pacemque tuam reliquorum.

Et quia poscendo prudens fit mensque sedendo,

Dum solio residet, de sortis turbine ridet,

Et de felici vultu rex prospera dici

30

Curet, ab occultis mundari dat quia multis,

Idem sincerus, credens quod vernula verus

Sit sibi laudatus vel iudex iure probatus,

Officium quisque. Set iniquus, cum sit hoc isque

Officio positus, nec sit virtute potitus,

35

Iustitiam frangit, insontes sepius angit,

Non est cura mei secum bona, namque diei

Obvius hic luci vult mundi falsa caduci,

Non sperat celi, que tu das cuique fideli non

Qui constans durat, velut in baptismate iurat.

40

Non sine re certe, rex, hec tibi dico, Roberte:

Et licet inspectes occultos, rex, rogo, vectes

Et secretorum regimen, te, scire virorum

Corda nequis, esse scis diversissima messe:

Vnus letatur rapta se quis saturatur, uno

45

Gratius atque pius famis aufert vulnus alius.

Ietro dedit canum seu consilium quoque sanum

Iam Moysi plebis relevande. Rexque, valebis

Carpere nunc simile, si non credes fore vile.

Exploratores secretos micte, labores

50

Qui gregis inquirant, qui naute per modo girant

Equora, pretores vicis et regales honores

Qui teneant, quali spe preficiant spetiali

Vllos censendis et fidos micte gerendis,

Et nosces plebis que non prescisse dolebis;

55

Nam tua res ista, iam multo munere pista,

Nunc formidatur quod deteriore trahatur

Fune nefandorum (quod et absit!) ad antra malorum.