171. reverendissimo domino Dominico, Cardinali Grimano
Quod tibi purpureo sint tempora cincta galero,
Quodque Pater Venetae Dux regat urbis opes,
Magna reor, maiora tamen, quod Numine ab ipso
Mens tibi sit cunctis irradiata bonis.
5
Nam lituos, trabeas, fasces, diademata, lauros
Saepe dat alterna fors adimitque manu.
At spes certa, fidesque tenax, et robur amoris
Non nisi siderei mittitur arce patris.
Nemo suis fretus virtutibus aethera speret
10
Scandere, divini est muneris esse pium.